Rozmiar: 15909 bajtów

- 74 -

1301, Juli 1. Breslau.

Jacobus, doctor legum, entscheidet über einen streitigen Zehnten im Stiftsdorfe Guhlau.

In nomine domini amen. Ne cuipiam inposterum aliquod dubium oriatur, nos Jacobus dominus legum scolasticus sancte Crucis apud Wratislaviam canonicus et officialis curie ibidem omnibus hanc litteram inspecturis in publicam deferimus nocionem, quod, cum per dominum Wernerum procuratorem domini, domini magistri Laurencii decani Wrat. ex una parte et . . dominum . abbatem et . . conventum de Kamencz ex altera fuisset in dubium deductum, an agri Malyconis de Elygotha in Golam aut in Slaventitz villas pertinerent, de quibus alterutra parcium decimas requirebat, taudem de voluntate earundem parcium per modum scrutinii invenimus a senioribus rusticis circumsedentibus, agros predicti Malyconis in Golam villam, que est villa . . fratrum de Kamencz, pertinere et pertinuisse a tempore, cuius memoria non existit. Unde eciam pronunciavimus et diffiniendo pronunciamus, decimas de agris predictis Malycanis ad fratris de Kamenez et ad ipsorum monasterium pertinere. In cuius rei testimonium presentes litteras sygillo nostri officialatus fecimus communiri. Actum et datum Wratislavie Kalendas Julii anno domini Mo. trecentesimo primo presentibus dominis: Rudolpho, Jacobo, Henrico Malynka, magistro Petro, Solescone et Nicolao vicariis de choro beati Johannis, Rudgero et Conrado advocatis consistorii nostri et aliis multis.

Or. Perg.
An einem Pergamentstreifen das wohlerhaltene Officialatssiegel, welches das Brustbild eines mit der Mitra bedeckten Geistlichen zeigt. Umschrift: † . S . IA . DOCTORIS . LEG . OFFIC.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów